- CAENINA
- CAENINALatii oppid. Steph. Καινίνη πάλις Σαβινων, ἡ ὑπὸ Π῾ωμύλου ἁλοῦσα, τὸ ἐθνικον Καινίται. Plutarcho in Marcello, sunt Καινινῆται, et in Romulo Κενινῆται, itemque Livio l. 1. c. 9. et 10. Ceninenses. Verum non ab oppidi vocabulo, sed ab auctoris sui nomine sic dictos fuisle incolas eius, haud obscure ex Festo colligas, Cenina, inquit, urbs quae suit vicina Romae, a Cinite conditore sic dicta. Ovid. Fast. l. 2. v. 135.Te Tatius, parvaeque Cures, Caeninaque sensit.Propert. l. 4. El. 11. v. 9.Acron Hercules Caeninâ ductor ab arce,Roma tuis quondam finibus horror erat.Vide Cluver. Ital. Ant. l. 2. p. 665. Nic. Lloyidus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.